Annuncio
Nos autem Hugo Delphini dominus Fucigniaci confitentes, asserentes dillucide predicta omnia in presenti instrumento contenta processisse gesta et acta fuisse et ea pariter esse vera et ea observare et attendere promittentes sigillum nostrum presenti publico instrumento apponi fecimus ut predicta maiorem obtineant firmitatem (...). Et nos prenominati Bertrandus, Dei miseracione Tarentasiensis archiepiscopus, et Beatrix Delphina, confitentes pariter predicta omnia processisse, gesta et acta fuisse in nostri presencia et ea pariter esse vera, sigilla nostra presenti publico instrumento duximus apponenda