Annuncio
Et ut hec donatio, cessio et concessio pleniorem habeat firmitatem rogo eciam predictos venerabiles patres et religiosum virum Lambertum abbatem Alte Cumbe et nobiles viros dominum Petrum dominum de Camera, dominum Ganterinum et dominum Humbertum de Saysello, dominum Thomam Decors in quorum presencia acta sunt omnia supradicta ac predictam karissimam matrem meam Ceciliam... quod sigilla sua presentibus apponant in robur et testimonium omnium predictorum. Unde nos Tarentasiensis archiepiscopus, Maurianensis et Bellicensis episcopi, abbas, Petrus dominus de Camera, Humbertus de Saysello et Ganterinus fratres, Thoma Decors, Cecilia relicta predicti domini Amedei quondam comitis Sabaudie confitentes omnia predicta et singula vera esse et nos eciam Guigo de Rupecula et Soffredus de Amaysino milites qui premissis interfuimus ad preces et instanciam Beatricis predicte proprio carentis sigillo in robur et firmitatem insinuationis et testimonium veritatis hiis presentibus sigilla nostra duximus apponenda